Lateinische Textpassage

Dieser Ausschnitt ist auf den Seiten 73-76 der Basler Ausgabe von "Omnia quae extant opera" von 1740 zu finden. Er ist Teil von Ogier de Busbecqs erstem "Brief" aus der Türkei (siehe Über die "Epistolae"). Die Abschnitteinteilung des Originaltexts basiert auf deren auf dieser Website vorhandenen Übersetzung. Um die Anmerkungen zu den einzelnen Stellen zu lesen, klicken Sie auf die entsprechenden Nummern.

Suleiman

Sultan Suleiman II.

 

Bildquelle:

Majoros, Ferenc, Rill, Bernd, Das osmanische Reich 1300-1922. Die Geschichte einer Grossmacht. Graz; Wien; Köln: Verlag Styria; Regensburg: Pustet, 1994, Seite 214.

Veterum numismatum ibidem magnam passim copiam reperiebamus, praesertim posteriorum imperatorum; Constantinorum, Constantium, Iustinorum, Valentium, Valentinorum, Numerianorum, Proborum, Tacitorum (1), et id genus similium. Quibus multis in locis Turcae pro ponderibus utebantur, nimirum unius Drachmae (2) vel dimidiae; vocant Giaur manguri : ac si dicas, nummos paganorum sive infidelium; praeterea multa erant vicinarum Asiae civitatum Amysi, Synopis, Cumanorum, Amastris; et ipsius denique Amasiae quo tendebamus nonnulla (3).

In quo faber quidam aerarius mihi magnopere movit stomachum (4), a quo, cum numismatum requireremus, ingentem se aulam paucis ante diebus plenam habuisse narrabat; ex quibus lebetes aenos aliquot conflasset, quod nullum eorum aut usum aut pretium putaret esse. Sane magno mihi erat dolori, tantum periisse antiquitatis. Sed ego illum ita ultus sum, ut dicerem, me centum aureos pro iis, superessent modo, (S. 74) numeraturum. Sic illum non minus amisso eo e faucibus (5) bolo tristem a me dimisi, quam ille me ea vetustatis iactura commoverat.

Plantarum quidem, qua iter faciebamus, nobis incognitarum non maxima copia occurrebat. Pleraeque eaedem erant cum nostratibus: nisi quod pro ratione soli laetius aut malignius proveniebant. Amomum (6), quod Dioscorides (7) etiam in Ponto (8) nasci scribit, ne quicquam magno studio requisimus: ut nesciam; stirps ne ea interierit an solum verterit.

Ancyram (9) venimus, mansione a Constantinopoli XIX. Est id oppidum Galatiae (10), Gallorum aliquando sedes, Tectosagum (11) Plinio (12) et Straboni (13) non ignotum: quamquam illud fortasse, quod nunc exstat, veteris oppidi pars tantum fuerit. Canones (14) Anquiram vocant.

Hic pulcherrimam vidimus inscriptionem (15); et tabularum illarum quibus indicem rerum a se gestarum complexus est Augustus exemplum. Id, quatenus legi potuit, per nostros homines transcribendum curavimus. Exstat incisum aedificii, quod olim fortasse praetorium fuerat, diruti et tecto carentis marmoreis parietibus, ita ut dimidia pars intrantibus ad dextram, dimidia ad sinistram occurrat. Suprema capita fere integra sunt. Media lacunis laborare incipiunt. Infima vero clavarum et (S. 75)securium ictibus ita lacerata, ut legi non possint. Quod sane rei literariae non mediocre damnum, est a doctis merito deplorandum: idque eo magis quod urbem illam ab Asiae communitate Augusto dicatam fuisse constet.

Hic etiam spectavimus, quemadmodum et tingeretur et affusa aqua vi preli undas illas acciperet, a quibus et nomen habet et commendatur (16), pannus ille cymatilis (17), e lana caprarum, de quibus dixi, contextus. Is optimus et praestantissimus habebatur, qui latissimarum undarum vestigia receperat, constanterque referebat. Quod si qua parte undae minores disparesque intercurrebant, quamvis idem color et eadem esset materia; tamen aliquot aureis, propter vitium, minoris aestimabatur.

Eo fere panno honestior inter Turcas senectus ornatur: neque vero Suleimannus (18) in alio vestitu magis spectari se gaudet, quam cymatili, eoque viridi; colore nostris moribus ab ea aetate alieno. Sed eum Turcis commendat religio, prophetaque eorum Mahumetes (19): cui is etiam aetate senecta usitatus et familiaris fuit. Niger apud eos color vilis infaustusque habetur. Itaque apparere ibi aliquem in veste nigra, foedi scaevique hominis est; adeo ut aliquando Bassae (20) nos cum veste nigra ad se accedere et mirarentur, (S. 76) et serio conquererentur: nec quisquam ibi cum nigro vestitu in publicum, nisi aerumnosus, prodit, quem vel insignis paupertas vel gravis aliqua calamitas premat: color purpureus egregius quidem, sed caedis belli tempore nuntius.

-> Seitenanfang